monumenta.ch > Hildebertus Cenomanensis > sectio 41

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildebertus Cenomanensis, Sermones, p2, 68, 41
Eripuit autem nos Christus de manu trahente, non de flagellante; adhuc enim super dorsum Ecclesiae fabricant, vel flagellant peccatores; adhuc iustus intus malleum [sentit] et incudem; adhuc impugnant daemones Ecclesiam, sicut et expugnaverunt a iuventute sua; sed haec manus dextera est, non sibi, sed nobis; flagellat enim filium quem vult recipere; operatur enim in nobis patientiam, probationem, spem.